- ARCHICAPELLANUS qui et CAPELLANUS
- ARCHICAPELLANUS, qui et CAPELLANUSper excellentiam, dicebatur olim, qui omnem Clerum Palatii sub cura et dispositione sua regebat, Hincmarus de Ordine Palatii c. 16. Seu, qui Palatinis Oratoriis et Sacellis erat praefectus. Cuiusmodi Regum Ministri primitus Abbates dicebantur, ut de Angilberto Archicapellano. Caroli M. legimus, apud Car. du Fresne, in voce Capellani. Habebant hi Archicapellani, magnam cum Summis Cancellariis affinitatem; imo non desunt, qui credant, non solum sub prima et secunda Regum Franciae stirpe, sed et sub tertia, Archicapellanos et Archicancellarios eôdem functos munere; ut ex Diplomatum subscriptionibus probant, in quibus titulis hisce promiscue usi leguntur. Adeoque non modo reliquias servabant atque adeo Cimelia et Archiva Regia (quod antiquitus eorum munus fuit) sed Archicancellarii quoque officia postmodum obiêre. Quod cum aegre paterentur Ecclesiae Gallicanae Patres, statutum Concil. Cabillonensi II. A. C. 813. can. 44. Presbyteros villicos esse non debere ---- Cancellarios publicos esse, nundinas insolenter peragrare, etc Sed et Clericorum causis eos fuisle praefectos, docet Walafridus Strabo de rebus Eccl. c. ult. Ad eosdem Regiae insuper mensae benedictionem spectâsse, Theodulfus Aurelian. l. 3. Carm. de Hildeboldo Archicapellano, p. 185. his vebis docet,Adsit Praesul ovans animô vultuque benignus,Ora beata ferens, et pia corda gerens,Quem sincera fides, quem tantus culminis ordo,Pectus et innocuum Rex tibi, Christe, dicat.Stet benedicturus Regis potumque cibumque,Sumere quin etiam Rex velit, ille volet.Apud praefatum Glossarii Auctorem, e quo etiam nomina Archicapellanorum Palatii Francici subiungere visum est.Archicapellanorum Palatii Francici series.Rusticus, postea Episcopus Cadurcensis, Abbas Palatini Oratorii, sub Chlotario I. Bertharius, postea Carnutensium Episcopus sub Chlotario II. Ricolfus, sub Dagoberto. Launus, Abbas S. Eparchii, postea Episcopus Engolismensis, sub Pipino. Fulradus, Caroli Martelli ex fil. Hieronymo nepos, Abbas S. Dionysii, sub eodem. Andreas, sub Carolo M. Lindebertus, sub eodem. Ingelramnus seu EngelramnusEpiscopus Metensis, similiter. Hildibaldus, Archiepiscopus Coloniensis, Capellanus, Apocrisiarius et Archicapellanus S. Palatii, promiscue dictus, sub eodem et filio eius Ludovico Pio. Angilbertus, Berthae Carolo M. genitae maritus, postea Abbas Centulensis, sub Pipino Italiae Rege. Hilduinus, Abbas Monasterii S. Germani Paris. sub Ludovico Pio. Fulco, sub eodem. Drogo, Caroli M. fil. nothus, Metensis Episcopus, fimiliter. Guntharius, Archiepiscopus Coloniensis, sub Lothario. Ebroinus, Episcopus Pictaviensis et Abbas S. Germani de Pratis, sub Carolo Calvo. Gozlinus, Abbas ibidem, sub eodem. Ioseph, Episcopus Eporediensis, sub Ludovico Lotharii filio. Fridebastus seu Fridebertus, Episcopus Pictaviensis, sub Pipino Rege Aquitaniae. Remigius, Archiepiscopus Lugdunensis sub Carolo Rege Burgundiae, Lotharii Imperatoris filio. Grimaldus, Abbas S. Galli, sub Ludovico III. Adventius, Episcopus Metensis, sub Lothario Rege Lotharingiae. Cozbaldus, sub Ludovico Rege Baioariae. Granoldus, sub eodem. Deotmarus, sub Arnulpho Rege. Theormarus sub Arnulpho Lotharingiae Duce. Hermannus, sub Zuentibaldo Rege. Rutgerus sub eodem. Balduinus, sub Henrico I. Ratbodus, sub Carolo Simplice, A. C. 917. Postea desiit haec apud Francos Archicapellanorum appellatio, et in Capellanorum, dem in Primorum et Magistrorum Capellanorum Regis, titulum transiit. Hodie Magistros Oratorii Regii vocant, de quorum dignitate ac munere videndus Miramontius de Praeposito Hospitii p. 50. etc. In Flandria, Archicapellani Flandriae, titulô gaudet Praepositus Ecclesiae Brugensis. In Germamania Archicapellanus Imperatricis cluit Abbas Maximini Trevirensis, uti auctor est Nicolaus Zyllesius Defens. eiusdem Monasterii, part. 1. sect. 2. §. 4. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.